- TETRACHORDUM
- TETRACHORDUMinstrumentum Orphei 4. chordis, unde nomen, constans, quorum sonis permixtis suavissimus edebatur sonus. Figurabat IV. Elementorum concordem discordiam, quorum concursu mixta omnia generantur, hôc modô: Chorda ὑπάτη ὑπάτων sonum edebat gravissimum, νήτη, acutissimum, ad quorum illum proxime accedebat παρυπάτη ὑπάτων, ad istum παρανήτη. Sic enim in elementis unum est gravissimum Terra; unum levissimum, Ignis: ac praeterea duo intermedia sunt, unum gravius, Aqua; alterum levius, Aer. Qui admirandus elementorum concentus, cum diserte ostendat esse Numen, per quod tantopere dissita pugnantiaque in mixtione rerum ita consentiant ac conspirent: hallucinatus est Pythagoras, qui τετράδα seu τετρακτὺν, quaternarium ipsum, ob hanc elementorum fecunditatem, non solum vocavit πηγην` ἀενάου φύσεως, fontem aeternae naturae, sed etiam Deum dixit, et quidem undecunqne divinum, neque sanctius, quam per τετράδα, habuit iuramentum. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 51. Aliam vocis explicationem habes supra. Plut. de Iside, Η῾καλουμένη τετρακτὸς ἕξ καὶ τριάκοντα ῾μέγιςος η῏ο ὅρκος ὡς τεθρύλληται καὶ Κόσμος ὠνόμαςαἰ τεςςάρων μεν ἀρτίων τῶ τρώτῶ, τεσσάρων δὲ τῶ περισσῶν, εἰς τὸ ἀυτὸ συντιθεμένων, ἀποτελούμενος, Quae vocatur Τετρακτὺς, constat 36. unitatibus (maximum erat ius iurandum, ut fertur, et appellabatur Mundus) Conficitur autem primis quatuor paribus Scilicet 2. 4. 6 8. et primis quatuor imparibus Scilicet 1. 3. 5. 7. in unam summam collectis. Qui Τετρακτὶν sumunt pro Anima, aiunt illam ex Quaternione hoc, Mente scil. Scientia, opinione, Sensuque constare, uti est apud Plut. de Placitis Philosophorum, l. 1. Vide et quae supra diximus, voce Quaternio. Imitatione Τετρακτύος Pythagoricae Tetracty virtutum vocat quaternionem Virtutum Cardinalium Iustitiae scil. Prudentiae, Fortitudinis, et Temperantiae, IngobertusCaroli M. Scriba, in versibus Car. du Fresne in Gloss. laudatis. Vide eum etiam Not. ad Alexiadem, et Nic. Alem annum, Dissertat. de Lateran. Parietinis c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.